

Liber Esther*
Caput 2: Versus 9
Et septem puellas.Id est, fideles animas Spiritu sancti gratia regeneratas atque dedicatas quae ejus sequuntur vestigia, fide, doctrina, et operatione, de quibus dicitur:Adolescentulae dilexerunt te nimis.Quae noluit.Quia peccatorum labe et sordibus idololatriae per baptismum mundata, opprobrium pristinae iniquitatis non sustinuit ultra.